Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam.Iubeo te salvere, amator.Ecce autem uxor obviamst:nunc ego intér sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio.hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit;hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus:hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore.Quid agis, dismarite?Mi vir, unde hoc ornatu advenis?quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium?In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit.Occidi.Etiamne imus cubitum? Casina sum.I in malam crucem.Non amas me?Quin responde, tuo quid factum est pallio?Bacchae hercle, uxor—Bacchae?Bacchae hercle, uxor—Nugatur sciens,nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt.Oblitus fui,sed tamén Bacchae—Quid, Bacchae?Sin id fieri non potest—Times ecastor.Egone?Mentire hercle. nam palles male.ṇ quid me ṿẹ ụṣ am me rog̣ạs?ṃạḷẹ ṛ mihig̣̣ṛatulor.q̣ụ ṣẹṇexụṇc̣ cạsiṇụst | — |quị ḥịc̣ lem frus ṛạm ḍịsqui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.Non taces?Non herle vero taceo. nam tu maxumome opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihitúi amoris causa.