surgo, ut in eam inatque illam inPerlepide narratSaviumitá quasi saetis lábra mihi compúngit barba,contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit.decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi.indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides,ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet.Óptume est.séd ubi est palliolúm tuom?Hic íntus relíqui.Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus?Mérito.séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur?Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio,néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;ómnia palam súnt probra,ómnibus modis óccidi miser.ita mánufesto faucíbus teneornec quibus modis purgem scio me meae uxori.atque expálliatus súm miser,clandestinae núptiae.censeomihi optumum est.intro ad uxorem meamsúfferamque eí meum térgum ob iniúriam.séd ecquis est quí homo munús velit fúngierpró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobosfamulos imiter ac domo fugiam.nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamenetsi malum merui.hac dabo protinam me et fugiam.Heus, sta ílico, amátor.Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas?nunc tu si vis subigitare me, probast occasio.redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo.nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.