Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.sed eccúm progreditur cum corona et lampademeus socius, compar, commaritus vilicus.Áge tibicen, dum íllam educunt húc novam nuptám foras,suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.hymen hymenaee o hymen.Quid agis, mea salus?Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.At ego amó.At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost,mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.Nam quid illaéc nunc tam diu intus remorantur remeligines?quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.Hymen hymenaee o hymen.Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.Edepol ne tu, sí equos esses, esses indomabilis.Quo argumento?Nimis tenax es.Num me expertu'sexpertus esuspiam?Di melius faciant. sed crepuit ostium, exitur foras.Di hercle me cupiunt servatum. iam oboluit Casinus procul.Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta;sospes iter incipe hoc, uti viro tuosémper sis superstes,tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies,tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.noctúque et diu ut viro súbdola sis,ópsecro, memento.Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit.Tace.Nón taceo.Quae rés?Mala malaé male monstrat.Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam.id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant.