Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiaeneque usquam ludos tam festivos fieriquam hic intus fiunt ludi ludificabilesseni nóstro et nostro Olympioni vilico.omnes festinant intus totis aedibus,senex ín culina clamat, hortatur coquos:“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?properate, cenam iam esse coctam oportuit.”vilicus is autem cum corona, candidevestitus, lautus exornatusque ambulat.illae autem armigerum in cubiculo exornant duae,quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciantfore huius quod futurumst; digne autem coquinimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:illarum oratu faciunt; illae autem senemcupiunt extrudere incenatum ex aedibus,ut ipsae solae ventres distendant suos.novi ego illas ambestrices: corbitam cibicomesse possunt. sed aperitur ostium.Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.nam novom maritum ét novam nuptam volorus prosequi, novi hominum mores maleficos,ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.sed properate istum atque istam actutum emittere,tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.cras habuero, uxor, ego tamen convivium.Fit quod futurum dixi: incenatum senemforas extrudunt mulieres.Quid tu hic agis?Ego eo quo me ipsa misit.Veron?Serio.Quid hic speculare?Nil equidem speculor.Abi:tu hic cunctas, intus alii festinant.Eo.—