lorícam induám mi optumum ésse opinor.quid úxor mea? nón adiit átque ademit?Nemo aúdet prope áccedere.Éxoret.Órat:negát ponere álio modo úllo profécto,nisí se sciát vilicó non datum íri.Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,ut núbat mihi? íllud quidém volebam,nostró vilico.Saepícule peccas.Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,dic méd uxorem órare ut éxoret íllam,gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.Núntiabo.Ét tu orato.Et ego órabo.At blande órato, ut solés. sed audin?si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma.Operám dabo.Face ut ímpetres.Eo núnciam, nisi quíppiamremoráre me.Abi et cúra.redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit.Vide, fúr, sentis súb signis ducás.Qui vero hi súnt sentis?Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt:ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant.Heia.Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum?Bone vír, salve.Fateór.Quid fit?Tu amás: ego ésurio et sitio.Lepide éxcuratus incéssisti.Aha, hodieMane véro, quamquam fástidis.Fu fú, fetet tuos míhi sermo.