Istúc expetó scire. quíd dixit?Aúdi.per ómnis deós et deás deierávit,occísurum eum hác nocte quícum cubáret.Men óccidet?Án quippiam ád te attinét?Vah.Quid cúm ea negóti tibíst?Peccavi:illúc diceré, vilicúm, volébam.Sciéns de via ín semitám degrédere.Numquíd mihi minátur?Tibi ínfesta solistplús quam cuiquam.Quam ob rem?Quia se dés uxorem Olýmpioni,neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere incrástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem,áb ea uti caveás tibi.Perii hércle egó miser.Dígnus es.Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátoradaéque misér.Ludo ego húnc facete;nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi:era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt,ego húnc missa súm ludere.Heús Pardalísca.Quid ést?Est—Quid?Ést quod volo éxquirere éx te.Moram óffers mihi.Át tu mihi óffers maerórem.sed étiamne habét nunc Cásina gladium?Habét, sed duós.Quid, duós?Alteró teoccísurum aít, alteró vilicum hódie.Occísissimús sum omniúm qui vivont.