iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu,ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.Ere mí—Quid vis mea me áncilla?Nimiúm saevis.Numeró dicis.sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:quid íntus tumúlti fuít?Scibis, aúdi.malúm pessumúmque hic modo intus ápud nostua áncilla hoc pácto exordíri coépit,quod haúd Atticám condecét disciplínam.Quid ést id?Timór praepedít dicta línguae.Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist?Dicam.tua áncilla, quám tu tuó vilicó visdare úxorem, ea íntus—Quid íntus? quid ést?Imitátur malárum malám disciplínam,viró quae suo ínterminetur: vitam—Quid érgo?Ah—Quid ést?Interémere ait vélle vitam,gladium—Hém.Gladium—Quid eúm gladium?Habet.Eí misero mihi, cúr eum habet?Inséctatur ómnis domí per aedis,nec quémquam prope ád se sínit adire:ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtesmetú mussitánt.Occidi átque intérii.quid ílli obiéctumst malí tam repénte?Insánit.Sceléstissimum me esse crédo.Immó si sciás dicta quaé dixit hódie—