cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua.abi et aliud cura, ego iam per hortum iusseromeam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.—Nunc tu mi amicus es in germanum modum.qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datumaut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?attat,quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,nescio unde auxili, praesidi, perfugimi aut opis copiam comparem aut expetam:tanta factu modo mira miris modisintus vidi, novam atque integram audaciam.cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,né quid in té mali fáxit ira pércita.eripite isti gladium, quae suist impos animi.Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?Pardalisca.Perii, unde meae usurpant aures sonitum?Respice modo ad me.O ere mi—Quid tibi est? quid timida es?Perii.Quid, periisti?Perii, et tu periisti.A, perii? quid ita?Vae tibi.Immo, vae tibi sit.Ne cadam, amabo, tene me.Quidquid est, eloquere mihi cito.Contine pectus,face véntum, amabo, pállio.Timeo hóc negoti quíd siet,nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi.Óptine aurís, amabo.I ín malam a mé crucem,péctus, aurís, caput téque di pérduint,nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc