Arcessivi, ut iusseras.verum hic sodalis tuos, amicus optumus,nescio quid se sufflavit uxori suae:negavit posse, quoniam arcesso, mittere.Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.Non matronarum officiumst, sed meretricium,viris alienis, mi vir, subblandirier.i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opusvolo accurare, mi vir.Propera ergo.Licet.iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—Viso huc, amator si a foro rediit domum,qui me atque uxorem ludificatust, larua.sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?quid tibi mandavi? quid tecum oravi?Quid est?Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.satin propter te pereo ego atque occasio?Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse teeam nón missurum.Quin eapse ultro mihinegavit eius operam se morarier.Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.Quin nihili facio.Quin me perdis.Quin benest,quin etiam diu morabor, quin cupio tibi—Quin—Aliquid aegre facere.Quin faciam lubens.numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi.Quin hercle di te perdant postremo quidem.Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?Ducas, easque in maxumam malam crucem