Otium est.Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.Non ornatis istic apud vos nuptias?Orno et paro.Non ergo opus est adiutrice?Satis domist. ubi nuptiaefuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli,qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihisuam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,si quid eius esset, esset mecum postulatio.ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.Stultitia magna est, mea quidem sententia,hominem amatorem ullum ad forum procedere,in eum diem quoi quod amet in mundo siet;sicut ego feci stultus: contrivi diem,dum asto advocatus cuidam cognato meo;quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.nam meo quidem animo qui advocatos advocetrogitare oportet prius et percontarier,adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:si neget adesse, exanimatum amittat domum.sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,metuo ne non sit surda atque haec audiverit.Audivi ecastor cum malo magno tuo.Accedam propius. quid agis, mea festivitas?Te ecastor praestolabar.Iamne ornata res?iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,quae te adiutaret?