Núnc amici ánne inimici sís imago, Alcésime,mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.cur amem me castigare, id ponito ad compendium,cano capite aetate aliena eo addito ad compendium,cui sit uxor id quoque illuc ponito ad compendium.Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem.Fac vacent aedes.Quin edepol servos, ancillas domocertum est omnis mittere ad te.Oh, nimium scite scitus es.sed facito dum merula † pervorsus quos cantat colas:cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium.Meminero.Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust.cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero.Bene ambula.Fac habeant linguam tuae aedes.Quid ita?Cum veniam, vocent.Attatae, caedundus tú homo es: nimias delicias facis.Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?sed tu cave in quaesitione mihi sis.—Vsque adero domi.—Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam,liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumisliberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli,meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.Et tu, Alcesime.ubi tua uxor?Intus illa te, si se arcessas, manet;nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.vin vocem?Sine eam nolo si occupata est.