Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maximecupiebas, eius copiam feci tibi.erit hodie tecum quod amas clam uxorem.Tace.ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labraob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.†Ecquid amas nunc me?Immo edepol me quam te minus.licetne amplecti te?Quid, amplecti?Licet.Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere.Vltro te, amator, apage te a dorso meo.Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,facere atriensem voluerat sub ianua.Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:solet hic barbatos sane sectari senex.Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihibona multa faciam clam meam uxorem.Attatae,nunc pol ego demum in rectam redii semitam.hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.Sine prius deduci. quid, malum, properas?Amo.At non opinor fieri hoc posse hodie.Potest,siquidém cras censes te posse emitti manu.Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi:iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihilocus est paratus: ei ego amorem omnem meumconcredui; is mihi se locum dixit dare.Quid eius uxor? ubi erit?Lepide repperi.