Mala crux éast quidem.Victus es, Chaline.Cum nos di iuvere, Olympio,gaudeo.Pietate factum est mea atque maiorum meum.Intro abi, uxor, atque adorna nuptias.Faciam ut iubes.Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?Scio.Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.Licet.—Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.Numquid moror?—Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.—Si nunc me suspendam, meam operam luserimet praeter operam restim sumpti fecerimet meis inimicis voluptatem creaverim.quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamensorti sum victus, Casina nubet vilico.atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum,quam id expetivisse opere tam magno senem,ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.ut illé trepidabat, ut festinabat miser;ut sussultabat, postquam vicit vilicus.attat, concedam huc, audio aperiri foris,mei benevolentes atque amici prodeunt.hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virumcum furca in urbem tamquam carbonarium.Ita fieri oportet.Factum et curatum dabo.Volui Chalinum, si domi esset, mitteretecum obsonatum, ut etiam in maerore insuperinimico nostro miseriam hanc adiungerem.Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;captandust horum clanculum sermo mihi.nam illorum me alter cruciat, alter macerat.at candidatus cedit hic mastigia,stimulorum loculi. protollo mortem mihi;certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.