Perdis me.Lucrum facit.Bene facis.Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit.Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicantquondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.Hoc age sis, Olympio.Si hic litteratus me sinat.Quod bonum atque fortunatum mihi sit.Ita vero, et mihi.Non.Immo hercle.Immo mihi hercle.Hic vincet, tu vives miser.Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.Compressan palma an porrecta ferio?Age ut vis.Em tibi.Quid tibi istunc tactio est.Quia Iuppiter iussit meus.Feri malam, ut ille, rursum.Perii, pugnis caedor, Iuppiter.Quid tibi tactio hunc fuit?Quia iussit haec Iuno mea.Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.Tam huic loqui licere oportet quam isti.Cur omen mihivituperat?Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.Temperi, postquam oppugnatum est os.Age, uxor, nunciamsorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio.perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit,de labore pectus tundit.Teneo sortem.Ecfer foras.Iamne mortuo'smortuus es?Ostende. mea haec est.