gratiam facias.At pol ego néque facio neque censeo.Tum igitur ego sortis utrimque iam.Quis votat?Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.vide quid scriptum est.Vnum.Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.Accipe hanc sis.Cedo. mane, unum venit in mentem modo:vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.Verbero,men te censes esse?Nulla est. habe quietum animum modo.Quod bonum atque fortunatum sit mihi—Magnum malumtibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?Quid tu id curas?Quia enim metuo, né in aqua summa natet.†Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.uxor, aequa.Noli uxori credere.Habe animum bonum.Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.Tace.Taceo. deos quaeso—Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.Mihi ut sortito eveniat—Vt quidem hercle pedibus pendeas.At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.Periisti.Animum advortite ambo.Taceo.Nunc tu, Cleostrata,ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,tibi permitto: tute sorti.