necessum est vorsis gladiis depugnarier.Quid si sors aliter quam voles evenerit?Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamenvidi ego dis fretos saepe multos decipi.St, táce parumper.Quid vis?Eccum exit forasChalinus intus cum sitella et sortibus.nunc nos conlatis signis depugnabimus.Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.Credo ecastor velle.At pol ego hau credo, sed certo scio.Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.quid si propius attollamus signa eamusque obviam?sequere. quid vos agitis?Adsunt quae imperavisti omnia:uxor, sortes, situla atque egomet.Te uno adest plus quam ego volo.Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.Tace, Chaline.Comprime istum.Immo istunc, qui didicit dare.Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite.atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.Tibi daretur illa?Mihi enim—ah, non id volui dicere:dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperamiam dudum hercle fabulor.Pol tu quidem, atque etiam facis.Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam.Per pol saepe peccas.Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.Quid est?Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico