Te uxor aiebat tuame vocare.Ego énim vocari iussi.Eloquere quid velis.Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.Intellego.quin, si ita arbitrare, emittis me manu?Quin id volo.sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.Quid velis modo id velim me scire.Ausculta, ego eloquar.Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.At tua uxor filiusque promiserunt mihi.Scio.sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberuman maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.de Casina certum est concedere homini nato nemini.Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito,et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis.Satis placet.Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar.Attamenmi obtinget sors.Vt quidem pol pereas cruciatu malo.Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.Abin hinc ab oculis?Invitus me vides, vivam tamen.—Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraveritne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem;si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.si sors autem decolassit, gladium faciam culcitameumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.Vna edepol opera in furnum calidum condito