Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velitfieri, id facias, quam adversere contra?Qua de re?Rogas?super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potiusquam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuomnon meminisse.Quid iam?Quia, si facias recte aut commode,me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?Quía enim filionos oportet opitulari único.At quamquam unicust,nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.Subolet, sentio.egone?Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa meaut eam illi permittat?Quid si ego autem ab armigero impetro,ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?tú eum orato, ego autem orabo vilicum.Sane volo.Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.—Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriammi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:propter eam rem magis armigero dat operam de industria.qui illum di omnes deaeque perdant.