ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit.tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est.uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis?Abi atque abstine manum.Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi.quo núnc abis?Mítte me.Mane.Non máneo.At pol ego té sequar.Óbsecro, sanun est?Sánus quom téd amo.Nólo ames.Nón potes ímpetrare.Énecas.Véra dicás velim.Crédo ego istúc tibi.Réspice, o mi lepos.Nempe ita ut tú mihi es.unde híc, amabo, unguénta olent?Oh périi, manufestó miserténeor. cessó caput pállio detérgere?út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti.Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam,sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis?Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta.Vt cito comméntust.écquid te pudet?Ómnia quae tu vís.Vbi in lustrá iacuisti?Égone in lustra?Scío plus quam tu me árbitrare.Quíd id est? quid scis?Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem.únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratu'slustratus es? úbi bibisti?mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat.Di me et te ínfelicent,si égo in os méum hodie viní guttam índidi.Immo age, út lubet,bíbe, es, disperde rem.