quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,vílico suo sé dare,séd ipsus eam amat.Obsecrotáce.Nam hic nunc licet dícere:nós sumus.Ita est. unde éa tibi est?nám peculí probam níl habere áddecetclám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est,quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari,sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est.Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere.Insípiens,sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro.Cui verbo?Ei fóras, mulier.St, táce,Quid est?Ém.Quis est, quém vides?Vireccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó.Impetrás, abeo.Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igiturtecúm loquar. nunc vale.Váleas.—Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodiehabeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis,eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo;neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur:fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem.hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis;qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo:myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor,