Obsígnate céllas, reférte anulum ád me:ego húc transeo ín proxumum ád meam vicínam.vir sí quid volét me, facite hínc accersátis.Prándium iússerat sénex sibi parari.St! tace átque abi; néque paro néque hodie coquetur,quándo is mi et fílio ádvorsatúr suoánimi amorísque causá sui,flágitium illud hóminis. ego illúm fame, ego illúm siti,maledíctis, malefáctis amátorem ulcíscar,ego pól illum probe íncommodís dictis ángam,fáciam uti proínde ut est dígnus vitám colat,Ácheruntis pábulum,flágiti persequentem†stabulúm nequitiae.nunc húc meas fortúnas eo quéstum ad vicínam.séd foris concrépuit, atque eápse eccam egreditúr foras:non pól per tempus iter húc mi incepi.Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit?ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret.nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur.iussín colum ferrí mihi?Myrrhína, salve.Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo?Itá solent omnes quae súnt male nuptae:domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est.nam ego íbam ad te.Et pol ego ístuc ad te.sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam tenec † qua in plura sint mihi quae ego velim.Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit.Péssumis mé modis déspicatúr domi.Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meocórde accepí querellas tuas) ópsecro.Vír me habet péssumis déspicatám modis,néc mihi iús meum óptinendi optio est.Míra sunt, véra si praédicas, nám viriiús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,