quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,ut postilena possit ex te fieri.post autem érvi nisi tu acervom éderisaut quasi lumbricus terram, quod te postulesgustare quicquam, numquam edepol ieiuniumieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.post id, quom lassus fueris et famelicus,noctu ut condigne te cubes curabitur.Quid facies?Concludere in fénestram firmiter,unde auscultare possis quóm ego illam ausculer:quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio,mea vita, mea mellilla, mea festivitas,sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,sine amabo ted amari, meus festus dies,meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,quasi mus, in medio pariete versabere.nunc ne tu te mihi respondere postules,abeo intro. taedet tui sermonis.—Te sequor.hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.—