et suom erum faciet libertatis compotem,eodemque pacto fratrem servabit suomreducemque faciet liberum in patriam ad patrem,imprudens: itidem ut saepe iam in multis locisplus insciens quis fecit quam prudens boni.sed inscientes sua sibi fallaciaita compararunt et confinxerunt dolumitaque hi commenti, de sua sententiaut in sérvitute hic ad suom maneat patrem:ita nunc ignorans suo sibi servit patri;homunculi quanti sunt, quom recogito!haec res agetur nobis, vobis fabula.sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.profecto expediet fabulae huic operam dare.non pertractate facta est neque item ut ceterae:neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;hic neque periurus leno est nec meretrix malaneque miles gloriosus; ne vereamini,quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:foris íllic extra scaenam fient proelia.nam hoc paene iniquomst, comico choragioconari desubito agere nos tragoediam.proin si quis pugnam expectat, litis contrahat:valentiorem nactus adversariumsi erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam,adeo ut spectare postea omnis oderit.abeo. valete, iudices iustissimidomi duellique duellatores optumi.