Hos quos videtis stare hic captivos duos,†illi qui astant, hi stant ambo, non sedent;hoc vos mihi testes estis me verum loqui.senex qui hic habitat Hegio est huius pater.sed is quo pacto serviat suo sibi patri,id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.seni huic fuerunt filii nati duo;alterum quadrimum puerum servos surpuiteumque hínc profugiens vendidit in Alidepatri huius. iam hoc tenetis? optume est.negát hercle ille ultimus. accedito.si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,quando histrionem cogis mendicarier.ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.vos qui potestis ope vestra censerier,accipite relicuom: alieno uti nil moror.fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patridomo quém profugiens dominum abstulerat vendidit.is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suopeculiarem, quia quasi una aetas erat.hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater;enim véro di nos quasi pilas homines habent.rationem habetis, quo modo unum amiserit.postquam belligerant Aetoli cum Aleis,ut fit in bello, capitur alter filius:medicus Menarchus emit ibidem in Alide.coepit captivos commercari hic Aleos,si quem reperire possit qui mutet suom,illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.et quoniam heri indaudivit, de summo locosummoque genere captum esse equitem Aleum,nil pretio parsit, filio dum parceret:reconciliare ut facilius posset domum,emít hosce e praeda ambos de quaestoribus.hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.itaque inter se commutant vestem et nomina;illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:huius íllic, hic illius hodie fert imaginem.et hic hódie expediet hanc docte fallaciam,