Quin, inquam, intus hic est.Fecisti edepol et recte et bene.Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.Meritus est.Ergo edepol merito meritam mercedem dabo.sed tu dic oro: pater meus tune es?Ego sum, gnate mi.Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse mequasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier.Is ego sum.Compedibus quaeso ut tibi sit levior filiusatque huic gravior servos.Certum est principio id praevortier.eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedestibi adimam, huic dem.Quoi peculi nihil est, recte feceris.Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,neque in hac subigitationes sunt neque ulla amationec pueri suppositio nec argénti circumductio,neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placetet si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.