Cur ego te non novi?Quia mos est oblivisci hominibusneque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri,qui mihi peculiaris datus est?Huius filius.Vivitne is homo?Argentum accepi, nil curavi ceterum.Quid tu ais?Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puerbene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.Et miser sum et fortunatus, si vos vera dicitis;eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.eheu, quóm ego plus minusve feci quam me aequom fuit.quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierentcruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acherunsatque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Aliderediit.Salve, éxoptate gnate mi.Hem, quid gnate mi?attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.Salve, Tyndare.Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibipater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,vendidit patri meo te sex minis, is te mihiparvolum peculiarem parvolo puero dedit:illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.Quid huius filium?Intus eccum fratrem germanum tuom.Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?