Ioví disque agó gratiás merito mágnas,quom reducem tuo te patri reddideruntquomque ex miseriis plurimis me exemerunt,† quae adhuc carens dum huc fui sustentabam,quomque hunc conspicor in potestate nostra,quomque huius reperta est fides firma nobis.Sátis iam dolui ex ánimo, et cura mé satis et lacrumis máceravi,sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti.hóc agamus.Quid nunc, quoniam tecum servavi fidemtibique hunc reducem in libertatem feci?Fecisti ut tibi,Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,proinde ut tu promeritu's promeritus es de me et filio.Immo potes,pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabuntut beneficium bene merenti nostro merito muneres;sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliquerampignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere.Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque tenolim suscensere quod ego iratus ei feci male.Quid fecisti?In lapicidinas compeditum condidi,ubi rescivi mihi data esse verba.Vae misero mihi,propter meum caput labores homini evenisse optumo.At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis:gratiis a me, ut sit liber, ducito.Edepol, Hegio,facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi.Licet.ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite.vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea voloerogitare, meo minore quid sit factum filio.vos lavate interibi.Sequere hac, Philocrates, me intro.—