Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iubevasa tibi pura apparari ád rem divinam cito,atque agnum afferri proprium pinguem.Cur?Vt sacrufices.Cui deorum?Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter,idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.Esurire mihi videre.Mi quidem esurio, non tibi.Tuo arbitratu, facile patior.Credo, consuetu's consuetus es puer.Iuppiter te dique perdant.Te hercle—mi aequom est gratiasagere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:nunc tu mihi places.Abi, stultu's stultus es , sero post tempus venis.Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filiumtuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitemvidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulumAleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.Abi in malam rem, ludis me.Ita me amabit sancta Saturitas,Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,ut ego vidi.Meum gnatum?Tuom gnatum et genium meum.Et captivom illum Alidensem?Et servolummeum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?Iam credo?Venit?Certon?Vide sis.Quid tu per barbaricas urbes iuras?Quia enim item asperaesunt ut tuom victum autumabas esse.