Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues,quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.Basilicas edictiones atque imperiosas habet:satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,qui petroni nomen indunt verveci sectario,eum ego si in via petronem publica conspexero,et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum.Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior,tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,quó homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior?Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?Hic homo ad cenam recipit se ad me.Áperite hasce ambas foresprius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile.Ergasilum qui vocat?Respíce.Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes.séd quis est?Réspice ad me, Hégio sum.Óh mihi,quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis.Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis.Cédo manum.Manum?Manum, inquam, cedo tuam actutum.Tene.