Iúppiter supreme, servas me measque auges opes,máximas opimitates opiparasque offers mihi,laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias,pompám penum, potationis saturitatem, gaudium,néc cuiquam homini supplicare nunc certum est mihi;nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere,ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam.nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui bonitantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solentconíciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum.Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto,tanto mi aegritudo auctiór est in animo.ad illum modum sublitum os esse mi hodie!neque íd perspicere quivi.quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor.cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.sed Ergasilus estne hic, procúl quem video?conlécto quidem est pallio. quidnam acturust?Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem.éminor interminorque, ne mi obstiterit obviamnisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.nam qui obstiterit, ore sistet.Hic homo pugilatum incipit.Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam.vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.