Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,ne tu istunc hominem perduis.Curabitur;nam noctu nervo vinctus custodibitur,interdius sub terra lapides eximet:diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die.Certumne est tíbi istuc?Non moriri certius.abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,iubete huic crassas compedes impingier;inde extra portam ad meum libertum Cordalumin lapicidinas facite deductus siet:atque hunc me velle dicite ita curarier,ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.Cur ego te invito me esse salvom postulem?periclum vitae meae tuo stat periculo.post mortem in morte nihil est quod metuam mali.etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamenbreve spatium est perferundi quae minitas mihi.vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;nam mihi propter te hoc optigit.Abducite.At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,ut mi eius facias conveniundi copiam.Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.—Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est.ego illís captivis aliis documentum dabo,ne tale quisquam facinus incipere audeat.quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,usque offrenatum suis me ductarent dolis.nunc certum est nulli posthac quicquam credere.satis súm semel deceptus. speravi miserex servitute me exemisse filium:ea spes elapsa est. perdidi unum filium,puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,neque eum servom umquam repperi neque filium;maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus?quasi in orbitatem liberos produxerim.