vel te interiisse vel periisse praedicent;dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,si ille huc rebitet, sicut confido affore.Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scioquid hoc sít negoti. meus sodalis Philocratesin libertate est ad patrem in patria. bene est,nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,qui nunc propter me meaque verba vinctus est.Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?Votuisti.Cur es ausus mentiri mihi?Quia vera obessent illi quoi operam dabam:nunc falsa prosunt.At tibi oberunt.Optumest.at erum servavi, quem servatum gaudeo,cui me custodem addiderat erus maior meus.sed malene id factum árbitrare?Pessume.At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.nam cogitato, si quis hoc gnato tuotuos servos faxit, qualem haberes gratiam?emitteresne necne eum servom manu?essetne apud te is servos acceptissimus?responde.Opinor.Cur ergo iratus mihi es?Quia illi fuisti quam mihi fidelior.Quid? tu una nocte postulavisti et dierecens captum hominem, nuperum novicium,te perdocere ut melius consulerem tibi,quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,ubi ponderosas crassas capiat compedes.inde ibis porro in latomias lapidarias.ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisicotidiano sesquiopus confeceris,Sescentoplago nomen indetur tibi.