ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,ite istinc, ecferte lora.Num lignatum mittimur?Inícite huic manicas mastigiae.Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui?Rogas,sator sartorque scelerum, et messor maxume?Non occatorem dicere audebas prius?nam semper occant prius quam sariunt rustici.At ut cónfidenter mihi contra astitit.Decet innocentem servom átque innoxiumconfidentem esse, suom apud erum potissimum.Adstringite isti sultis vehementer manus.Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube.sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,tuis scelestis falsidicis fallaciisdeartuasti dilaceravisti atque opesconfecisti omnes, res ac rationes meas:ita mi exemisti Philocratem fallaciis.illum esse servom credidi, te liberum;ita vosmet aiebatis itaque nominainter vos permutastis.Fateor, omniafacta esse ita ut tu dicis, et fallaciisabiisse eum abs te mea opera atque astutia;an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,at erit mi hoc factum mortuo memorabile,me meum erum captum ex servitute atque hostibusreducem fecisse liberum in patriam ad patrem,meumque potius me caput periculopraeoptavisse, quam is periret, ponere.Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.Qui per virtutem, periit, at non interit.Quando ego te exemplis pessumis cruciaveroatque ob sutelas tuas te morti misero,