Haud istuc rogo.fuistin liber?Fui.Enim vero non fuit, nugas agit.Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,qui id tam audacter dicere audes?Puerum te vidi puer.At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.Philocrati Theodoromedes fuit pater.Pereo probe.quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alideneque esse hunc Philocratem?Tam satis quam numquam hoc invenies secus.sed ubi is nunc est?Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.sed vide sis.Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.Certon?Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miserhuius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?Dicam tibi:macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.Convenit.Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.Verba mihi data esse video.Quid cessatis, compedes,currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.nuculeum amisi, retinui pignori putamina.