hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiaecerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.Audin lapidem quaeritare?Solus te solum volo,Hegio.Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibimordicus.Neque pol me insanum, Hégio, esse creduisneque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,dum istic itidem vinciatur.Immo enim vero, Hegio,istic, qui volt, vinciatur.Tace modo. ego te, Philocratesfalse, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.quid mi abnutas?Tibi ego abnuto?Quid agat, si absis longius?Quid ais? quid si adeam hunc insanum?Nugas. ludificabitur,garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.Nihili facio. tamen adibo.Nunc ego omnino occidi,nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniamneque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.Eho dic mihi,quis illic igitur est?Quem dudum dixi a principio tibi.hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihiet parentum et libertatis apud te deliquio siet.Quid tu ais?Me tuom esse servom et te meum erum.