Négo, inquam.Tun te Philocratemesse ais?Égo, inquam.Tune huic credis?Plus quidem quam tibi aut mihi.nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidemad patrem huius.Quem patrem, qui servos est?Et tu quidemservos es, liber fuisti, et ego me confido fore,si huius huc reconciliasso in libertatem filium.Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.Quid est?ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.Quin tute is es:neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?Enim iam nequeo contineri.Heus, audin quid ait? quin fugis?iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubescomprehendi.Crucior.Ardent oculi: fit opus, Hegio;viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?atra bilis agitat hominem.At pol te, si hic sapiat senex,pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.