Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.proin tu ab istoc procul recedas.Vltro istum a me.Ain, verbero?me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?Ne verere, multos iste morbus homines macerat,quibus insputari saluti fuit atque is profuit.Quid tu autem? etiam huic credis?Quid ego credam huic?Insanum esse me?Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.At etiam te suom sodalem esse aibat.Haud vidi magís.et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus posteauna opera mihi sunt sodales qua iste.At etiam, furcifer,male loqui mi audés? non ego te novi?Pol planum id quidem est,non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.Tu énim repertu's repertus es , Philocratem qui superes veriverbio.Pol ego ut rem video, tu inventu's inventus es , vera vanitudinequi convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.Em.Dic modo:tun negas te Tyndarum esse?