sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domumte aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori,ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris,quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,tuque te pro libero esse ducas, pignus deserasneque des operam pro me ut huius reducem facias filium;scito te hinc minis viginti aéstumatum mittier.fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.haec per dexteram tuam te dextera retinens manuopsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.tu hóc age. tu mihí erus nunc es, tu patronus, tu pater,tibi commendo spes opesque meas.Mandavisti satis.satin habes, mandata quae sunt facta si refero?Satis.Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.numquid aliud?Vt quam primum possis redeas.Res monet.Sequere me, viaticum ut dem á trapezita tibi,eadem opera a praetore sumam syngraphum.Quem syngraphum?Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.tu intro abi.Bene ambulato.—Bene vale.Edepol rem meamconstabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;expedivi ex servitute filium, si dis placet.at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedemecferat sine custodela. iam ego apparebo domi;ad fratrem modo captivos alios inviso meos,eadem percontabor, ecquis hunc ádulescentem noverit.sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.—