Meminero.At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.Meus mihi, suos cuique est carus.Numquid aliud vis patrinuntiari?Me hic valere et (tute audacter dicito,Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi)beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu †et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.nam tua opera et comitate et virtute et sapientiafecisti ut redire liceat ad parentis denuo,cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas:quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setiustu mihi obsequiosus semper fuisti.Di vostram fidem,hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.videas corde amare inter se. quantis lautus laudibussuom erum servos collaudavit.Pól istic me haud centesimampartem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasiobene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,me infidelem non futurum Philocrati.Probus es homo.Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;