eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis;et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.sed is privatam servitutem servit illi an publicam?Privatam medici Menarchi.Pol is quidem huius est cliens.tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.Fac is homo ut redimatur.Faciam. sed te id oro, Hegio—Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam.Ausculta, tum scies.ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,ut is homo redimatur illi.Immo alium potius miserohinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat.At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potesmittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem,fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum.Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.Volo;quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minasmihi des pro illo?Optuma immo.Solvite istum nunciam,atque utrumque.Di tibi omnis omnia optata offerant,cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipequae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te?Voca.Quae res bene vortat mihi meoque filio