Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris:quae tamen scio scire me ex hoc.Fecit officium hic suom,cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulomeam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo.vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.Loquere audacter.Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat.Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?Ego patri meo esse fateor summas divitias domimeque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis,me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuopotius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo:scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.filius meus illic apud vos servit captus Alide: