Captus est?Ita.Non igitur nos soli ignavi fuimus.Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo.quarum rerum te falsilocum mi esse nolo.Non eroquod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,nam ad sapientiam huius nimius nugator fuit.ut facete orationem ad servitutem contulit.Quo de genere natust illic Philocrates?Polyplusio:quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.Quid ipsus hic? quo honore est illic?Summo, atque ab summis viris.Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,quid divitiae, suntne opimae?Vnde excoquat sebum senex.Quid pater, vivitne?Vivom, cum inde abimus, liquimus;nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.Quid erat ei nomen?Thensaurochrysonicochrysides.Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.Quid tu ais? tenaxne pater est eius?Immo edepol pertinax;quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat,ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.