tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hocagéndum est.Ero út me volés esse.Spéro.Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápitecarum ófferre mé meum capút vilitáti.Scio.At scíre memento, quándo id quód voles habébis;nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt,dum id ímpetrant, boní sunt;sed íd ubi iam penes sése habent,éx bonis péssimi et fraúdulentíssimifíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo.quód tibi suádeam, suádeam meó patri.Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem:nám secundúm patrem tu és pater próximus.Aúdio.Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo:non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum—quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem—per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu,ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.Scio quidem me te esse nunc et te esse me.Em istuc si potesmemoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio.Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.