Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi,decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit.domi fuístis, credo, líberi:nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonustet erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.indigna digna habenda sunt, erus quae facit.Oh oh oh.Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat.At nós pudet, quia cúm catenis súmus.At pigeat pósteanostrum erum, si vos éximat vínculis,aút solutós sinat, quós argento émerit.Quid a nóbis metuit? scímus nosnóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat.Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis.Nós fugiamus? quó fugiamus?In patriam.Apage, haud nós id deceat,fúgitivos imitári.Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor.Únum exoráre vos sínite nos.Quídnam id est?Út sine hisce arbitrisátque vobis nobis détis lócum loquendi.Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc.séd brevem orátionem íncipisse.Em istúc mihi certum erat. cóncede huc.Abíte ab ístis.Obnóxii ámbovóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus noscopia est † ea facitis nos compotes.Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul,ne arbitri dicta nostra arbitrari queantneu permanet palam haec nostra fallacia.nam doli non doli sunt, nisi astu colas,sed malum maxumum, si id palam provenit.nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitrisaccúrate agátur, docte ét diligénter;