quae mi atque amicis placeat condicio magis,quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.sed si venturu's venturus es , temperi.Em, vel iam otium est.I modo, venare leporem: nunc irim tenes;nam meus scruposam victus commetat viam.Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:cum calceatis dentibus veniam tamen.Asper meus victus sane est.Sentisne essitas?Terrestris cena est.Sus terrestris bestia est.Multis holeribus.Curato aegrotos domi.numquid vis?Venias temperi.Memorem mones.—Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,quantillum argenti mi ápud trapezitam siet.ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—