ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,expertus quanti fuerit nunc desidero.Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus.Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.nunc habe bonum animum.Eheu, huic illud dolet,quia nunc remissus est edendi exercitus.Nullumne interea nactu's nactus es , qui posset tibiremissum quem dixti imperare exercitum?Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.multis et multigeneribus opus est tibimilitibus: primumdum opus est Pistorensibus;eorum sunt aliquot genera Pistorensium:opus Pániceis est, opus Placentinis quoque;opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.Vt saepe summa ingenia in occulto latent;hic qualis imperator nunc privatus est.Habe modo bonum animum, nam illum confido domumin his diebus me reconciliassere.nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum,prognatum genere summo et summis ditiis:hoc illum me mutare confido pote.Ita di deaeque faxint. sed num quo forasvocatus es ad cenam?Nusquam, quod sciam.sed quid tu id quaeris?Quia mi est natalis dies;propterea te vocari ad te ad cenam volo.Facete dictum. sed si pauxillo potescontentus esse.Ne perpauxillum modo,nam istoc me assiduo victu delecto domi;age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet