unde sáturitate saepe ego exii ebrius.Advorte animum sis tu: istos captivos duos,heri quos emi de praeda a quaestoribus,eis indito catenas singulariasistas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;sinito ambulare, si foris si intus volent,sed uti adserventur magna diligentia.liber captivos avis ferae consimilis est:semel fugiendi si data est occasio,satis est, numquam postilla possis prendere.Omnes profecto liberi lubentiussumus quám servimus.Non videre ita tu quidem.Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes?Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas.Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo.sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,visam ne nocte hac quippiam turbaverint.inde mé continuo recipiam rursum domum.Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerariumpropter sui gnati miseriam miserum senem.sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,vel carnificinam hunc facere possum perpeti.Quis hic lóquitur?Ego, qui tuo maerore maceror,macesco, consenesco et tabesco miser;ossa atque pellis sum miser a macritudine;neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.Ergasile, salve.Di te bene ament, Hegio.Ne fle.Egone illum non fleam? égon non defleamTalem adulescentem?Semper sensi, filiomeo te ésse amicum, et illum intellexi tibi.Tum denique homines nostra intellegimus bona,quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.