morte éventurum esse úmquam?Quid agó?Quid agas? rogitás etiam?Libet ét metuo.Quid métuis?Ne obnóxius filio sim ét servo.Mel méum, amabo, etsi haec fíunt,tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis?hanc véniam illis sine te éxorem.Vt terebrát! satin offirmátumquod míhi erat, id me exórat?tua sum ópera et propter te ímprobior.Nemínis quam mea mavéllem.satin égo istuc habeo fírmatum?Quod sémel dixi haud mutábo.It diés, ite intro accúbitum,filií vos exspectánt intus.Quam quídem actutum emoriámur.Vespér hic est, sequimini.Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos.Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias.Hí senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia,non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,ut apud lenones rivales filiis fierent patres.spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.