Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám.Patiar,non métuo, ne quid míhi doleat quod férias.Vt blandíloquast!ei míhi, metuo.Hic magis tránquillust.I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis,filiúm concastigáto.Abin á me, scelus?Sine, méa pietas, te exorem.Exores tú me?Ego quídem ab hoc certe exórabo.Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.Lepidúm te.At scin quo pácto me ad te intro ábducas?Mecum út sis.Omnía quae cupio cómmemoras.Vidi égo nequam homines, vérum tenemínem deteriorem.Íta sum.I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.Satis, sátis iam vostrist cónvivi: me níl paenitet ut sim ácceptus:quadringéntis Philippis fílius me et Chrysálus circumduxérunt.quem quídem ego ut non excrúciem, altérum tantum auri nón meream.Quid tándem, si dimídium auri reddítur, in hac mecum íntro? atque uteis délicta ignoscás.Faciet.Minime, nolo. nil móror, sine sic.malo íllos ulcisci ámbo.Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem?Potandumst.Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem?Immo equidém pol tecum accúmbam, te amábo et te amplexábor.Caput prúrit, perii, víx negito.Non tíbi venit in mentém, amabo, si dúm vivas tibi béne faciastam pól id quidem esse haud perlónginquom, neque, si hóc hodie amissís, post in