qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.Soror, ést quod te volo sécreto.Eho, amábo.Quo illaec ábeunt?Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas;ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc.Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari.Facito út facias.Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?Quid aís tu, homo?Quid mé vis?Pudet dícere me tibi quíddam.Quid est quód pudeat?Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst.nihilí sum.Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.Tactús sum vehementér visco;cor stímulo foditur.Pól tibi multo aequíus est coxendícem.sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;verum aúdire etiam ex té studeo.Viden hánc?Video.Haud mala est múlier.Pol véro ista mala et tú nihili.Quid múlta? ego amo.An amas?Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?Quí non?Quia flágitium est.Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.Sequere hác.Eunt eccas tándemprobri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobisfiliós et servom? an ego éxperior tecúm vim maiorem?Ábin hinc?non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.